NECHOS

NECHOS
NECHOS
Psammitichi fil. patri in regno Aegypti successit, elati et magna spirantis animi, qui proin, pristinae Aegyptiorum gloriae aemulus, Imperium Asiae, quod pater lente tentaverat, recuperare suscepit. Comparavit itaque copias bellicas, et construxit triremes, tam in mari Septentrionali, quam in Sinu Arabico ad mare rubrum; quarum navalia adhuc cernuntur, Herodot. l. 2. c. 159. In quo conatu cum ei Iosias Rex Iudae se opponeret, victus ab illo, et occisus est, videsupra. Is vero omni Syriâ sub potestatem redactâ, post 3. menses regressus, Ioahazum Iudae Regem vinxit, eiusque locô Iehoiakimum instituit, reduxque in Aegyptum pacis operibus vacavit, tamdiu quietus, quamdiu ignavus Babylonis Rex Chyniladanus Babylone regnabat. Construxit triremes in sinu Arabico, etiam fossam a Nilo ad sinum illum ducere aggressus est, in quo coepto perierunt Aegyptiorum 12000. Herodot. l. 2. c. 18. Primusque fuit eorum, qui Africam περίῤῥυτον esse monstrârunt, Idem l. 4. c. 41. postquam enim a Fossa destitit, Phoenices quosdam ad Africam circumnavigandam misit, qui Mari Rubrô solventes in Mare Australeabierunt, ac tandem annô tertiô per Columnas Herculis transvecti in Aetyptum redierunt. Sequutae fortunae vices: Nabo-pol-assar enim Babylonis Rex post Chyniladanum, statim sub initio Regni, copias nechonis, ipsumque dein, vicit, totamque Syriam usque ad Pelusium, exceptâ Iudaeâ, sub potestatem redegit: post Hierosolymas dein, Tyrumque devictam, Aegyptum quoque devastavit, quod tamen sub Nechonis succ3ssore demum factum; postquam enim regâsset Nechos annos 16. excepit eum Psammis fil. circa ann. Nabonassaris 137. Vide Infra Psammis, et plura hanc in rem apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVIII. Addo saltem, hunc Regem, ad discrimen eius, de quo mox, vocari Asricano, Eusebio et Syncello Nechaonem II.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Euploea — Euploea …   Wikipédia en Français

  • Necho II. — Namen von Necho II. Horusname …   Deutsch Wikipedia

  • 26. Dynastie — Das Alte Ägypten Zeitleiste Prädynastische Zeit: bis ca. 3150 v. Chr. Frühdynastische Zeit …   Deutsch Wikipedia

  • 27. Dynastie — Das Alte Ägypten Zeitleiste Prädynastische Zeit: bis ca. 3150 v. Chr. Frühdynastische Zeit …   Deutsch Wikipedia

  • 28. Dynastie — Das Alte Ägypten Zeitleiste Prädynastische Zeit: bis ca. 3150 v. Chr. Frühdynastische Zeit …   Deutsch Wikipedia

  • 29. Dynastie — Das Alte Ägypten Zeitleiste Prädynastische Zeit: bis ca. 3150 v. Chr. Frühdynastische Zeit …   Deutsch Wikipedia

  • 30. Dynastie — Das Alte Ägypten Zeitleiste Prädynastische Zeit: bis ca. 3150 v. Chr. Frühdynastische Zeit …   Deutsch Wikipedia

  • 31. Dynastie — Das Alte Ägypten Zeitleiste Prädynastische Zeit: bis ca. 3150 v. Chr. Frühdynastische Zeit …   Deutsch Wikipedia

  • Saïten-Zeit — Das Alte Ägypten Zeitleiste Prädynastische Zeit: bis ca. 3150 v. Chr. Frühdynastische Zeit …   Deutsch Wikipedia

  • Spätzeit — Das Alte Ägypten Zeitleiste Prädynastische Zeit: bis ca. 3150 v. Chr. Frühdynastische Zeit …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”